LABRA

LABRA
I.
LABRA
a quibus Plin. l. 11. c. 37. Brocci, Labeones (adde et Chilones) dicti, et os probum duriusve, animal generantibus: pro iis cornea et acuta volucribus rostra, Horum exporrectio cogitabundis vel admirabundis gestus peculiaris est. Unde Satyricus de Mathematicis, Pers. Sat. 3. v. 82.
Atque exporrecto trutinantur verba labello.
Iisdem digito impresso simulacrum erat ferme in omnibus Aegyptiorum templis, ubi colebantur Isis et Serapis, quod Varrro Harpocratem vocat de Ling. Lat. l. 3. ut hoc hieroglyphico homines moniti silentium tenerent, neque Isidem Serapidemqueve homines fuisse, voce proderent, ut eidem visum: hoc enim sub capitis poena vetitum erat. At labia sua aperiri, Deum suum laudaturus, passim in Psalmis suis, petit Regius Prophera. Inter instrumenta enim sermonis Labia quoque, ut quae vocem ultimo formant. Quod enim de Petro quodam Brabanto natrat Turueb, eum, quoties volebat, toties ex ima corporis parte, labiis immotis, loquutum esse, s. arti exercitationique, s. Daemonis imposturae, merito tribuit Vierus de Praestigiis Daemon. l. 2. c. 12. Imo facundiae haec sedes. Unde des Sponso legimus Ps. 45. v. 2. infusa est gratia labiis tuis. Et de Sponsa Cantic. c. 4. v. 11. Favum stillant labiae tua ô sponsa; mel et lac subsimt linguae tuae Esaias vero et Labiae sua atringi petit prunâ ab Altari sumptâ, ab uno ex Seraphim, ut mandata Dei ad populum digne eloqui posset, c. 6. v. 5. et seqq. Nec gratior Deo victima iuvencis labiorum, Hos. c. 14. v. 2. etc. Quare et haec tam nobilis oris pars, pro genio nationum, ornatu suo non caruit. Et quidem in labro inferiori, ab adolescentia perforato, grandes annulos gemmis fulgentes, viros Brasilienses appendere, discimus ex Ioh. de Laat. Nov. Orb. Descr. l. 12. c. 16. Viditque Petrus Martyt Regi Nagoatae, aliisqueve Priucipibus suspensam naso lamellam auream, quae ad ornatum labia tegebat. Etiam Aloys. Cadamustrus Tom. I. in Prom. Zagro narium interfinium utrique sexui annulo aureo traiectum, qui cibum sumpturis demebatur. Cui affinis est circulus aeneus, quem in labio habuisse Aethiopum quorundam mulieres, refert Strabo l. 15. p. 716. et l. 17. Vide quoque supra Fibula. etc. Sed et in poenam ignominiamque haud vulgarem praecisa non raro, uti hic passim videre est. In luctu vero et confusione ea obvelarunt olim Hebraei Micae c. 3. v. 7. Ita erubescent isti viedentes et pudore suffundentur isti divinatores. obvelabuntque mystacem suum quotquot erunt: quia nulla erit exauditio Dei. Quod extremitarem vestis in caput attrahendo, facere illos consuevisse, docent D. Kimchi et Aben-esra, Vide quoque Pitagium ad Lev. c. 14. v. 45. et Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. ubi de labro superiore idem notat, ex Ezech. c. 24. v. 7. uti de labiis ductandi, h. e. irridendi, Vett. more, quod ἐπί του τὰ χείλη διαςτρέφειν Graecis, A. Gell. l. 18. c. 4. ibique Oisel. Not. et Salmas. ad Trebell. in Gallienis, nec non infra Mimosa octio; it. Sanna, de labiorum moin servis prohibito; de consuetudine vett. Aegyptiorum et hodiernorum Turcarum digitis labia compescendi Anglorum, primoribus labris osculandi etc. alibi.
II.
LABRA
apud Epiphan. c. Ariomanitas, laudatum Dom Macro, Quaecumque Ecclesiae Alexandrinae ad Eccl. Catholicam pertinent, uni subsunt Archiep. speciatim vero Presbyteri, sive Seniores illis praefecti sunt, propter necesliiates Ecclesiasticas habitantium suam Eccl. ac colentium regionumque circumstamium vel paraciarum, quae voce patrtâ dicuntur Labrae ab iis, qui Alexandriam colunt, idem cum Laura est, de qua voce Vide infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Labra — can refer to: *The Labrum (Latin for lip ) *Labra (village) …   Wikipedia

  • Labra — Parroquia de España Entidad Parroquia  • País …   Wikipedia Español

  • labra — sustantivo femenino 1. Uso/registro: restringido. Acción y efecto de labrar un material: la labra de la piedra. Sinónimo: labrado, talla …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • labra — [lā′brə, lab′rə] n. pl. of LABRUM * * * la·bra (lāʹbrə) n. Plural of labrum. * * * …   Universalium

  • labra — f. Acción y efecto de labrar piedra, madera, etc …   Diccionario de la lengua española

  • labra — [lā′brə, lab′rə] n. pl. of LABRUM …   English World dictionary

  • labra — ► sustantivo femenino 1 Operación de labrar piedra, madera, cuero u otro material: ■ la labra es un trabajo que requiere minuciosidad y precisión. SINÓNIMO labrado talla 2 Labor o adorno realizado en piedra, madera, cuero u otro material: ■ el… …   Enciclopedia Universal

  • labra — {{#}}{{LM L23214}}{{〓}} {{SynL23788}} {{[}}labra{{]}} ‹la·bra› {{《}}▍ s.f.{{》}} Trabajo que se hace en una materia, especialmente en piedra o en mármol: • La labra de esta escultura la realizó un escultor muy famoso.{{○}} {{#}}{{LM… …   Diccionario de uso del español actual con sinónimos y antónimos

  • Labra — Labrum La brum, n.; pl. L. {Labra}, E. {Labrums}. [L.] 1. A lip or edge, as of a basin. [1913 Webster] 2. (Zo[ o]l.) (a) An organ in insects and crustaceans covering the upper part of the mouth, and serving as an upper lip. See Illust. of… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Labra (village) — Labra is a village located south of Sukhumi, Abkhazia, in the Ochamchira district and populated predominantly by ethnic Armenians who founded the village in 1890 after emigration from Ordu. [http://www.agbu.org/publications/article.asp?A ID=159… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”